

Epistola I ad Thessalonicenses*
Caput 5: Versus 18
In Christo.Est ostensa voluntas Dei, quia haec fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit.Spiritum nolite.Quia voluntas Dei est facere haec omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiae, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sedprobate,id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete.Spiritum nolite exstinguere,id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.